monumenta.ch > Plinius > sectio 111 > sectio > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 17, 6
Dolores inferni circumdederunt me: in his qui me circumdederunt ut perderent me, erant dolores invidentiae, qui mortem operantur perducuntque ad infernum peccati. Praevenerunt me laquei mortis: praevenerunt me, ut priores nocere vellent, quod eis postea redderetur. Tales autem homines capiunt in perditionem quibus male persuaserunt iactatione iustitiae; cuius non re, sed nomine, adversus Gentes gloriantur.